

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 3
Reliquit Judaeam.Id est Pharisaeos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant.Et abiit.Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quae neminem ad perfectum ducit.Et abiit in Galilaeam,id est in spiritualem ipsius litterae intelligentiam.In Galilaeam.In Galilaea transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanae naturae in pristinam gloriam. In Galilaea dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.